Latinitas nondum censa

Ioscelinus Stevens

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioscelinus Stevens, denuo pleniter Sir Jocelyn Edward Greville Stevens (Londinii natus die 14 Februarii 1932; die 9 Octobris 2014 mortuus) fuit diariorum editor ministeriorumque publicorum curator Anglicus. Matre morbo parturientium mox mortua, patre haud benigno uxoremque alteram mox ducturus, puer ob hereditatem divitissimus alumnus fuerit Collegii Etonensis et deinde Collegii Trinitatis apud Cantabrigienses, e qua nihilominus propter absentiam sine lauris expulsus est. Avo Eduardo Hulton et avunculo necnon germano diariorum directoribus potentissimis, iuvenis eandem fortunam petens, studiis apud Collegium Typographicum Londiniense persecutis, apud libellos Lilliput diurnarius merere coepit annoque aetatis quinto et vigesimo attincto periodicum The Queen acquisivit et reconstituit, collaboratoribus Marco Boxer delineatore, Antonio Armstrong-Jones photographo.

Anno fere 1968 Evening Standard vespertinum dirigere coepit, iussu possessoris Beaverbrook, annoque 1972 Daily Express matutinum. Operariis supererogatoriis dimissis, rebus minimo sumptu gestis, diaria antea decadentia ad meliorem fortunam restituit, sed ob indolem durissimam faciemque blandientem a scribis libelli satyrici Private Eye "dentes piranhae" (piranha teeth) cognominatus est. Anno 1981, diariis ambobus a Victore Matthews emptis, Stevens ipse reiectus est. Mox autem rector creatus est Regalis Collegii Artium ubi eodem fere modo professoribus multis dimissis successum collegii discipulorumque melioravisse censetur. Rursus ab anno 1992 usque ad 2000, suadente imprimis Michael Heseltine eo tempore ministro pro circumiectu Britannico, officinam Patrimonii Anglici (English Heritage) direxit.

Bibliographia