Roman numeral 10000 CC DD.svg

Sociologia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Congregatio fanatica.

Sociologia[1] (-ae, f.) est scientia societatis humanae, structurae socialis, habitus vitae, atque relationum inter partes societatis. Conditor scientiae sociologicae Augustus Comte (1798–1857) fuisse late habetur.

Historia

Sociologiae scientiae -comparatione cum aliis- recentis radices in motu philosophico illuminismi reperiuntur. Post revolutionem gloriosam (16881689) et rem novae Francicae (revolutio Gallica, 17891790) paulatim sensus physiologiae socialis, ut philosophus Francogallicus Henricus de Saint-Simon (17601825) dixit, evolvit. At usque ad tempus Augusti Compte (17981857) notionem sociologiae anno 1838 in opere suo Cours de philosophie positive (cursus philosophiae positivae) formavit. Tamen sociologia tamdiu subdisciplina in philosophia, oeconomica, ethnologia permansit.

Sociologia denique hodiernum dierum nostrorum responsum novo aevo, capitalismo, urbanitate proveniente, saecularisatione comprehendi potest. In Europa tunc cum Acta Pacis Westphalicae cogitationes mutatas indicavit[2]:

... cives pacifice et comiter invicem cohabitent liberumque religionis suae et bonorum usum ultro citroque habeant ...

Cum idea civitatis nationalis surgentis evidenter novae structurae civitatum oriri, nova circumiecta socialia nasci, novos modos vigilantae invenire oportuerunt. Ex eis coniectis sociologia scientia suo iure emanare potuit. In Italia Vilfredus Pareto Trattato di sociologia generale scripsit, in Francia Aemilius Durkheim prima acta periodica sociologiae, L'Année Sociologique (annus sociologicus) edidit. In Germania Ferdinandus Tönnies anno 1887 opus suum Gemeinschaft und Gesellschaft (communitas et societas) divulgavit et Maximilianus Weber pontem inter sociologiam et oeconomicam creavit.

Subdisciplinae

Sociologi praeclari

Pinacotheca

Nexus interni

Notae

  1. S. Axters, Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch (Antverpiae: Geloofsverdediging, 1937).
  2. Situs interretialis de Pace Westphalica (supplementa electronica cum interpretationibus pluribus ut Anglice et Francogallice). (Theodisce)

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad sociologiam spectant.
Sociologia Haec stipula ad sociologiam spectat. Amplifica, si potes!