Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Ars athletica

E Vicipaedia
(Redirectum de Ludus athleticus)
Jump to navigation Jump to search
Binae turmae pediludio ludunt, ludo athletico per orbem terrarum populo gratissimo.

Ars athletica est exercitium corporis ubi homines inter se plerumque per competitionem certantur.[1] Athletae gladiis, piliis, aliisque instrumentis saepe ludunt. Quique ludus per praecepta, metas, et instrumenta ei specialia definitur. Ludorum praecepta multum a civitatum legibus moribusque et a societate athletica ludum gubernante dependent. Ludunt et amatores fructus otiique causa, et negotiosi emolumenti causa. Multi ludi certaminaque quoque habent aspectus internationales, sicut ludi Olympici, FIFA Certamen Mundiale Pediludii, et Circuitus Franciae.

De instrumentis

Athletae saepe instrumentis propriis ludunt. Birotarii birotis, cursores cursi calceis, gladiatores rudibus (vel olim gladiis), iactatores iaculis pilis discisque, natatores perspicillis subaquaticis, nartatores nartis, sagittarii arcibus sagittisque, sclopetarii sclopetiis, utuntur.

Multi ludi teniludium, harpastum) folle (sicut pediludium, canistriludium, volatuludium, vel pila (sicut criccetius lusus et basiludium) utuntur.

De turmis et manibus

Alii ludi certamina inter homines singulos sunt, sicut birotatio, equitatio, natatio, nartatio, patinaticum, gymnastica, et teniludium. Alii ludi certamina inter manus vel turmas hominum sunt, sicut fere omnes pilis ludi, remidandi certamina, et velificationes. Alii ludi et inter turmas et inter homines singulos possunt esse, quod multum a civitate et eius moribus dependet.

De lusoribus, societatibus et foederibus

Et negotiosi emolumenti causa ludunt, et amatores fructus otiique causa. Multi ludi certaminaque habent aspectus internationales.

Ludi varii

Ludi turmales?

Ludi in stadio

Ludi aquatici

Ludi martiales

Ludi cum manubriato reticulo

Ludi ad scopum

Ludi cum animalibus

Ludi birotarii

Ludi hiemales

Ludi mechanici

Ludi nautici

Ludi alii

Nexus interni

Notae

  1. "Definition of sport". SportAccord .