Corea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen red.svg -4 (corrigenda) Latinitas huius paginae corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.
Corea Septentrionalis (북한) et Meridiana (대한민국)
Tabula paeninsulae Coreanae eiusque ambarum civitatum: Res Publica Coreae viridi obscuro et Res Publica Popularis Democratica Coreae viridi claro.

Hic de paeninsula Coreana scribitur. Ampliora de civitatibus Coreanis in paginis «Res Publica Coreana» et «Res Publica Popularis Democratica Coreana» scribuntur.

Corea [1] est paeninsula inter Sinas et Iaponiam in Asia orientali sita. A parte septentrionali flumen Ialum et flumen Tumenum tangit. Nostra autem aetate fines Coreanorum in duas civitates divisi sunt: Res Publica Coreana sive Corea Meridiana et Res Publica Popularis Democratica Coreana sive Corea Septentrionalis. Ante 1945 hae duae Coreae una civitas fuerunt. Hodie quoque multi Coreani duas Coreas natura unum territorium esse putant et in futuro unam denuo civitatem fore sperant.

Historia

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Historia Coreana

Aevum Palaeolithicum

Prima vestigia hominum habitationis in Corea aevo Palaeolithici, 700 000 a.C.n. secuto[2] apparuerunt. Corea habetur una ex antiquissimis terris mundi quae culturam humanam per omnia saecula continuam possident.

Regnum Tiosoniense Prius

Regnum Tiosoniense Primum

Regnum Tiosoniense Gisiense

Regnum Tiosoniense Vimanense

Aetas Triregnata

Res principalis:Tria Coreae Regna

Aetas anticus et septentrio

Imperium Coreanum Prius

Regnum Tiosoniense

Possessio Iaponica

Res principalis: Possessio Iaponica Coreae

Post Bellum Orbis Terrarum II

Post Bellum Coreanum

De historia utriusque Coreae scribitur in Re Publica Coreana et Re Publica Populari Democratica Coreana.

Geographia

Maria

Flumina

Montes

Provincia

scribuntur partitio ante divisionem Coreae.

Urbes

Coquina

Godzudzangi (Coreane; 고추장) vasculum.
Bulgogi (Coreane; 불고기).

Coreana coquina praecipue nota est propter cimpdzos (Coreane; 김치), additamentum cenae ad quod faciendum certa fermentatio ad holera servanda, haud raro brassicam, adhibetur. Cimpdzi cutis poros levare dicuntur, quia rugas extenuent et cutem rebus naturae nutriant. Etiam salutares sunt, quia necessaria vitamina ac nutrientia praebent. Godzudzangum (Coreane; 고추장), Coreanum antiquitus traditum embamma e capsico factum, etiam vulgo in usu est, crebro tamquam capsici conspersio. Coreanam coquinam fama mordacis acrimoniae consequitur.

Bulgogi (Coreane; 불고기), caro assa in muria condita, plerumque bubula; galbi, in muria conditae craticulatae breves costae; et samgyeopsal, suillus venter, populares carnis promulsides sunt. Pisces quoque saepe in mercatu offeruntur, quia Coreani pisces antiquitus edunt. Cibos plerumque comitatur ius aut minutal, utputa galbitangum (Coreane; 갈비탕) sive coctae costae et doendzangdzigae (Coreane; 된장찌개) sive fermentatae phaseoli ius quo cibus conspergitur. Media in mensa cibuli collectanei apponuntur qui banchane (Coreane; 반찬) appellantur.

Inter fercula consueta bibimbapum (Coreane; 비빔밥), oryza carne, holeribus embammateque capsico commixta; et naengmyeon (Coreane; 냉면), frigidae collyrae.

Collyrae prompte confectae a vulgo etiam multum amantur. Coreani praeterea cibo fruuntur e podzangmachis (Coreane; 포장마차) sive circulatoribus, ubi emi possunt topocci (Coreane; 떡볶이), oryzae placenta et piscis placenta cum acri embammate e capsico; teuthida fricta; et vitreata batāta. Sundae, salsicium e collyris cellophanicis et porcino sanguine factum, late aestimantur. Est praeterea collyra prompte confecta quae rāmen (Coreane; 라면) nuncupatur et plerisque acris est, Coreanis non item.

Praeterea, inter saepissimas cenulas sunt torta socolatae, bucellatum squillae, bungtigi sive frictae oryzae bucellata, et nulungdzi sive parum cocta oryza. Nulungdzi comedi possunt quia aqua decoquuntur, ut ius fiat. Nulungdzi bucellatum aut tragēma sumi possunt.

Nexus interni

Notae


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!