Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Computatrum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Computatrum[1] (-i, n.) vel (instrumentum) computatorium[1] (-i, n.) vel ordinatrum[1] (-i, n.) est machina computandi vel computationes ordinandi. A quibusdam hominibus etiam verbo minuto calculi (electronici)[2] nuncupantur. Pro forma gestabili, est computatrum gestabile.

Partes computatrorum

Despectus in computatrum stationis:
1: Monitorium, tabulatrum seu quadrum visificum
2: Tabula materna
3: Processorium centrale (CPU)
4: Portus ATA
5: Memoria volatilis (RAM)
6: Tabula expansionis
7: Fons electricus
8: Discus compactus (DC)
9: Discus fixus
10: Plectrologium vel claviatura
11: Mus

Quattuor sunt armaturae partes computatri:

  1. organum gubernans,
  2. arithmeticum,
  3. memoriale, et
  4. graphicum.

Processorium medium (vel CPU) est cor computatri, quod omnes operationes gubernat. Coprocessorium arithmeticum quod et saepe pars processorii centralis est, paene omnes computationes arithmeticas efficit. Data in memoriae generibus RAM et ROM nominatis servantur. Ad data conservanda disci fixi et rigidi et flexibiles adhibebantur, sed paulo abhinc rudiculae memoriam cohibentes (Memoria USB) loco discorum flexibilium praeferuntur. Organum graphicum in tabulatrum quasi quadrum visificum scribit et plurimas computationes de datis graphicis facit.

Programmata computatralia

Programmata computatralia sunt documenta iussa computatralia cohibentia, quae medio processorio exhibita computatro agenda mandant. Programmatum fundamentalium coniunctum, quod systema administrativum appellatur, functiones et interactiones computatri administrat. Alia programmata fundamentalia sunt programmata compilandi, editionis, tabulae computativae, nuntia electronica scribendi, per interrete navigandi necnon ludorum computatralium.

Aetas computatrorum

Prima computatra electronica annis ab 1930 ad 1940 a Ioanne Atanasov, Americano Bulgaricae originis, instruuntur, sed re vera aetas computatrorum coepit anno 1977, cum societates Apple, IBM, et Commodore prima computatra personalia introduxissent. Et die 12 Augusti 1981, IBM primum computatrum personale pro mercato creavit. Deinde, cum investigatores institutionis Europeanae CERN telam totius terrae anno 1991 nuntiavissent, systema interretiale mundiale, quod paene omnia computatra mundi committit, ortum est. Hodie homines totius mundi computatris ad laborandum, scribendum, communicandum, computandumque utuntur. Die 10 Iunii 2007, 1 133 000 000 hominum interreti usi sunt.[3]

Domus effectrices computatrorum

Domus effectrices programmatum computatralium

Pinacotheca

Nexus interni

Notae

  1. 1.0 1.1 1.2 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove).
  3. Secundum Statistica interretialia orbis.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad computatra spectant.